Dopo un’aspra battaglia gli Elvezi vengono sconfitti - Studentville

Dopo un’aspra battaglia gli Elvezi vengono sconfitti

Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Helvetii, vulneribus defessi, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum Helvetii sustinere nostrorum impetum non possent, alteri se in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti